LAETITIA Nuptialis

LAETITIA Nuptialis
LAETITIA Nuptialis
Hebr. Gap desc: Hebrew, epulum erat apud Hebraeos, a Sponso sive caelibe ante, sive viduo, sive uxori etiamnum superstiti coniuncto, late lautequeve celebrandum, per dies a deductione minimum septem, ubi virgo erat Sponsa (exemplo vetustissimo sumpto, cum ex Iacobi et Rachelis nuptiis, tum ex Samsonis, ut videre est apud Ioh. Selden. de Iure Nat. et Gent. l. 5. c. 5.) per triduum minimum, ubi vidua s. vitiata ducebatur. Qui mos adeo severe exigebatur, ut, cui plures Sponsae essent simul deducendae, is singulis uxoribus singulas epulas per totidem dies celebraret, idqueve laetissime, perquam pollucibiliter, et cum ab omni labore vacans, tum ab omnimodo sollennis laetitiae genere alio, quod forte genio tunc placere posset. Rationem adiciunt, Quonium non commiscenda est laetitia (eiusmodi sollennis et epularis) cum laetitia; alia sc. cum alia non commiscenda, nec binae confundendae. Et quidem epularis huius laetitiae manifesta sunt in Euangelio vestigia, ubi et Architriclini, qui epulis praerat, mentio, Ioh. c. 2. v. 9. Etiam Gaudentius Ep. Brixianus, Tract. 9. Nuptiae, inquit apud Iodaeos cum fierent, unus (quantum extraditione comperimus) dabatur de Sacerdotali ordine, qui morem disciplinae legitimae gubernaret, curamque pudoris ageret coniugalis, simu! et conviviorum apparatum, ministros atque ordinem, dispensaret; et hoc pro officio Architriclinus, h. e. triclinis Praepositus diceretur. Unde vero is didicerit, Architriclinum necessario fuisse ex ordine Sacerdotali, compertum non est. Floruit autem Gaudentius is, sub A. C. 400. Cum Itaque Laetitia haec inter ritus adeo necessarios esset, hinc neque Virgo neque Vidua, neque Vitiata rite deduci poterat pridie Sabbathi aut postridie, nedum ipso Sabbatho aut die alio festo: quin nec intermediiis sive Paschatis sive Scenopegiae diebus, quos profanam partem Festi nun cupant. Et quidem illud de Sabbatho, monuêre Maiores, ob reverentiam eius, ne ex apparatu epulari, qui deductionem ex more praecederet,sive initio abbathi, sive fini proximante, forte violaretur festum. Intermediis vero quinque Paschatis, et sex Scenopegiae diebus, tametsi velut profesti haberentur, nihilominus deductio eandem ob causam rite non fiebat,quam de alia cum alia Laetitia sollenni non commiscenda afferri monuimus. Misna tit. Moed. Katon c. 1. Deducendae non sunt uxores in diebus illu intermediis, nec Virgines, nec Viduae, nec Fratriae, eo quod laetitia sollennis etiam ab initio illius festi usque adfinem celebratur. Atque de hac sollenni Laetitia, quâper regulam iam dictam excludi volunt aliam laetitiam sollennem, intelligunt Magistri verba Legis, Deut. c. 16. v. 12. 14. et 15. Vide Selden. Uxor. Hebr. l. 2. c. 11.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • NUPTIALE Epulum seu Laetitia epularis — apud Hebraeos, Deductionem sequebatur. Epulum enim a Sponso sive caelibe ante sive viduo, sive uxori etiamnum superstiti coniuncto, laete lauteque celebrandum erat, per dies a Deductione minimum septem, ubi Virgo erat Sponsa (exemplô vetustissimô …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HIEROLOGIA Nuptialis — seu Benedictio, quae Sacrorum genus ab Hebraeis et Christianis, uti varia Sacra a Paganis, Nuptiis adhiberi solita est, magna cum religione. Et quidem, praeter sollennem Sponsalium benedictionem, deductioni in Thalamum seu ipsis Nuptiis, alia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DEDUCTIO Nuptialis — [Gap desc: Hebrew] seu Deductio in Domum aut Thalamum Hebraeis dicebantur Nuptiae, a Sponsalibus discriminatae, cum viz. post haec Nuptiae perfectae fiebant ac absolutae. Cuius discriminis vestigia apparent in lege illa militari Deut. c. 20. v. 7 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EPULUM Nuptiale — Vide infra Laetitia nuptialis, it. Nuptiale epulum uti de Epuli Publici iure plura ubi de Praemiis: de more Christianorum vero Epula ferendi ad mortuorum memorias, infra aliquid in voce Reliquiae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARANYMPHUS — cuius mentio in c. Sponsus 23. distinct. ab antiquis Auspex dicebatur; praeerat enim nuptiis celebrandis, in quibus auspicium capere Romani consuevêre, et ideo a Graeeis Paranymphus appellabatur:O ac sicut auspex pro viro; ita pro parte Sponsae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUPTIALE Tempus — accurate semper observatum. Et quidem apud Hebraeos, dote constitutâ, deducere Sponsam Sponso licuit, ita tamen, ut tum temporis morae ratio haberetur, tum dierum Deductioni ex more praestitutorum. Nempe minor in potestate patria desponstat, nisi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIRGO — I. VIRGO Graece Παρθένος, inter Minervae cognomina, apud Athenienses, uti vidimus supra ubi de Nuptiis. Sed et Sesti Iovis et Virginis Heroum Plinio memoratur, l. 10. c. 4. Est percelebris apud Seston urbem aquilae gloria: edueatam a virgine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUPTA — i. e. Sponsa rite deducta, Hebraeis Gap desc: Hebrew, neque ante dicebatur, tametsi ex sponsalibus plane matrimonium esset satis contractum initumque: Sponsum appellabant Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, Sponsam. Gap desc: Hebrew et Gap desc …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”